HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXIII: De verbis Pilati ad Jesum, et Judaeos

#Joan. XVIII; Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII#Matth. XXII

Cum autem Jesus esset in praetorio, exiit ad Judaeos Pilatus quaerens quam accusationem ferrent adversus hominem hunc. Et primum eum accusaverunt in duobus, quia prohibebat tributa dari Caesari, et quia dicebat se Christum regem esse. Cumque respondisset, ut acciperent eum, et secundum legem suam judicarent, dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam, subaudi, his diebus. Vel pro potestate translata ad alios, haec dixerunt. Intrans ergo Pilatus praetorium, primam accusationem quasi nullam reputans, quia forte audierat Jesum dixisse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, de secunda dicit ad Jesum: Tu es Rex Judaeorum? Qui respondit: Dicitur hoc a te, an alii tibi dixerunt hoc de me, id est in hoc accusaverunt me tibi? Et ait Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? quasi dicat: Ego non sum Judaeus, et ita a me hoc non dico, sed gens tua, scilicet quam tuam dicis, et de qua natus est, tradiderunt te mihi. Et ait Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Cui Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Cui Pilatus: Quid est veritas? Et iterum exiens dixit Judaeis: Nullam causam invenio in eo. At illi clamabant: Commovit universum populum, incipiens a Galilaea, usque huc.